- VESTIBULUM
- VESTIBULUMan quod fores vestiantur, an quod aditum tectô Vestiat, ut Isidorus vult: an a ve et stando, quod in illo multum olim staretur, ut alii? Ovidio, l. 6. Fast. a Vesta videtur dictum, quia nimirum ignis, qui in Vestae erat potestate, in Vestibu'o antiquitus accenderetur. Verba eius, postquam de hoc igne dixic, v. 303.Hinc quoque Vestibulum diti reor: inde precandoDicimus, ô Vesta, quae loca prima tenes.In qua sententia quoque Servius est, apud Virgil. l. 2. Aen. v. 469. ubi nubentes puellas propterea limen non tangere, inter alia, refert, eo quod limina domûs sacrata sint Diis. Similiter apud Non. Marcellum legas: Vestibula quidam putant, sub ea proprietate distincta, quod in primis ingressibus et in spatiis domorum Vestae, h. e. arae ac foci soleant haberi. Sed hi Vestibulum pro primore aedium patre, quam Atrium dixêre, acceperunt. Namque et Gellius, l. 16. c. 5. Animadverti, inquit, quosdam haud qua quam indoctos viros opinari, Vestibulum esse partem domus primorem, quamvulgus Atrium vocat: Ibi enim focus antiquitus excitabatur, qui Vestae sacer erat. Gellius vero ipse Vestibulum ab Atrio diversum faciens, ex Caecilio Gallo de significatione Verborum, quae ad ius Civile pertinent, l. 2. Vestibulum esse dicit, non in ipsis aedibus, neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum; per quem a via aditus accessusque ad aedis est, quum dextrâ sinistraque inter ianuam tectumque, quae sunt viae iuncta, spatium relinquitur; atque ipsa ianua procul a via est, areâ vacanti intersitâ. Et paulo post, Qui domos amplas faciebant, locum ante ianuam vacuum antiquitus relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. Cui assentiens Vitruvius, l. 6. c. 7. His, inquit, qui communi sunt Fortunâ, non necessaria magnifica Vestibula, nec Tablinae, nec Atria, quod hi aliis officia praestant ambiundo, quae ab aliis ambuiuntur. Sic itaque vestibulum erit locus, quem Graeci πρόδομον et πρόθυρον appellant: Glossae veteres Vestibulum προαύλιον, item πρόθυρον. Quem Auctorum circa hanc vocem dissensum sic conciliat Vossius in Etymolog. ut dicat, antiquitus, cum essent Romuleae casae, idem fuisse Atrium et Vestibulum: postea autem, cum luxuria crevisset, non in Atrio, sed areâ luter viam, et domum interiectâ, homines, priusquam admitterentur, consistere consuevisse, indeque Atrii et Vestibuli voces fuisse distinctas: quamquam diu fuerit, nt multi, re quoque immutatâ, veterem retinerent loquendi consuetudinem. In hoc igitur Officiorum, seu Salutarorum, statio erat, ut apud eundem Gellium legimus, ubi supra: In eo loco (nempe, qui inter fores domus et viam medius erat) qui Dominum eius domus venerant salutatum, prlusquam admitterentur, consistebant: et neque in via stabant, neque intra aedis erant, Ab illa ergo grandis loci constitutione et quasi quadam stabulatione, Vestibula appellata sunt spatia grandia ante fores aedium uti diximus, relicta: in quibu starent, qui venissent, priusquam in domium intromitterentur. Quae verba pene transcripsit Non. Marcellus, e Gellio proin emendandus. Donatus etiam ad illa Virg, l. 6. Aen. v. 273.Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orei,Luctus, et ultrices posuêre cubilia curae.Feralem, notat, Ditis domum, ecce quale observabant officium in primo Vestibulo? Quo spectat illa vocis notatio, a ve stando, quam supra innuimus. De Officiosis vero illis et Salutatoribus, diximus retro. Ibidem Excubias et Custodes locat Pignorius. Ostiarius enim, quem Claustrituum Laevius apud Gellium, l. 12. c. 10. Puerum a ianua Corn. Nepos, hannibale, c, 12. vocat, aditum obsidebat, ut admitteret dimitteretque eos, qui Dominum conveniebant. Praetereum Excubiae et Custodes in Vestibulis fuêre. Hinc Virg. l. 9. Aen. v. 647. Butem fidum ad 'imina custodem appellat. Et l. 6. Aen. v. 555.Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,Vestibulum insomnis servat noctesque diesque.Quem imitatus Silius, l. 13. v. 578. inquit,Ante aulam, atque aditus, et inexorabile limen.Quarta cohors, omni stabulante per avia monstrô,Excubat?Virg. iterum l. cit. v. 575.---- --- Cernis, Custodia qualisVestibulo sedeat?Et hinc Nautam stationarium in scapha, Custedem appellat Petronius: fuit enim scapha Vestibulum navis. Hinc Diphilus apud Athenaeum, l. 5.Αὐλὰς θεραπεύειν ἐςτὶν ὠς ἐμὸι δοκειΗ῍ φυγάδος, ἢ πεινῶντος, ἢ μαςτιγίου.Neque vero Principibus solum, sed et privatis civibus suae fuêre in vestibulis Excubiae: qui et ipsi, foribus suis nonnumquam velum praetendebant. Ulpianus, leg. 12. §. Papinianus 23. ff. de Instruct. vel instrum. leg. sicut Prothyrum (alias Vestibulum) domus, si velamen est, instrumentô domus continetur, etc. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis: De Diis vero, praeter Lares, ad Vestibulum collocari solitis, Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 3. Uti de inscriptione, qua plerique in Oriente popnli portarum Vestibula insignire consuevêre, supra voce Sinai, deque alis vulturum, domorum Velibulis, indiciô vetustiac nobilis generis,in Aegypto, adfigi solitis infra, ubi de Vulture. Fuêre et Templa instructa Vestibulis, habebantque istis areas adiectas, non solum Romae, sed in Coloniis, Municipilsque, ut pater ex Inscr. veteri marmoris Neapolitani, apud Wolffg. Lazium, Comm. Rei publ. Romanae, l. 5. c. 2. Ab Colonia. deducta. anno. XC. Neufido. M. F. M. Pollio. duovir. P. Rutilio. Cn. Mallio. Cos. operum. lex. 11. lex. parieti. faciendo. in area. quae. est. ante aedem. Serapis. trans. viam, qui. redemerit. praedes. dato. etc. Fuit autem in istiusmodi Vestibulis Tetrastylum, i. e. locus seu spatium quatuor columnis distinctum, quod omuibus deambulaturis patebat, uti discimus ex M. Pollione Vitru vio, Architect. l. 4. c. 1. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 2. c. 2. In Templo Salomonico Propylaeum Vestibulumque Gap desc: Hebrew dictum. 1. Regum c. 6. v. 3. et 2. Chron. c. 3. v. 4. etc. 29. v. 7. adibatur duodecim gradibus dimidii cubiti, erantque ibi suspensae catenae aureae et supra eas coronae aureae argenteaeque: ac supra Templi ostium vitis aurea, a qua botri inusitatâ magnitudine dependebant. Erat autem hoc Vestibulum seu πρόναος, intra quatuor Atria, Gentium, Mulierum, Israelis et Sacerdotum atque ab Altari Holocaustorum, quod in Sacerdotum Atrio crat, viginti duorum cubitorum spatiô distabat. Solebant hîc Sacerdotes ministrare et confiteri, uti docet Ioel Propheta, c. 2. v. 17. Inter porticum et altare fleant Sacerdotes, ministrantes Iehovae et dicant, parce, Iehova, populo tuo. Atque in hoc locosanguis Zachariae, Barachiae filii, fusus est, Matthaei, c. 23. v. 35. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Part 1. l. 4. c. 15. ut et de Vestibulis Aedium sacrarum apud Christianos aliquid sapra, voce Prodomus seu Pronaus, item narthex. Adde C. Barthium, Adversar. l. 2. et Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Προαύλιον ubi in Templis Graecorum sic dictum, quod sub fornice est cum plateae parte, quam impluvium dixeris, alias προπύλαιον quoque, et simpliciter αὀλήν, uti meditullium eius μεσαύλιον, et in specie, Vestibulum Magnae Ecclesiae Constantinop. γαρσονοςτάσιον appellatum, ubi epicombia iaci et statuae Imperatorum poni consueverint docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.